AHENUM Flammeum

AHENUM Flammeum
AHENUM Flammeum
inter veterum Bohemorum Insignia. Datum enim ab Ottone I. Imperatore Wenceslao Duci an ab Ottone II. Pretissao, filiae suae raptori, aquilam nigram in scuto argenteo, refert Haeping. de Iur. Insign. Part. III. c. 6. cui Otto I.
adiecisse fertur Ahenum flammeum, in Archidapiferiae signum, quam Boleslaus I. Dux in Curia Imperiali sollenni obierit. Verum Hageccius datum quidem Boleslao Ahenum, sed in poenam, ob caesum fratrem Wenceslaum, contendit: Und verordnet, das die Hertzogen in Bohmen allezeit dem Keiiser das Wasser in einem Kessel (id enim vox Aheni Germanis notat) in der Kuchen stehend Warmen sollen. Cuius poenae meminisse quoque sed Boleslao personalis, Matth. Dresserum idem Hoepingius addit. It. Ahena duo, in palum disposita auroque et miniô transversô denticulata, in solo argenteo; cum tribus serperastris aureis, unô introrsum, duobus extrorsum, ad ansatum aures erumpentibus, inter Ducum Escalonae in Hispania Insignia, Pachecae gentis symbolum est, apud Io. Iac. Chiffletium de Eqq. Aur. Velleris, num. 1 51. Vide quoduq infra Olla.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”